Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 4

24.16 Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet4etgemmantem caecet oculum.
24.17 Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum remittamus. Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme