Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 4

24.13 Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt; nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.
24.14 At si longius, quam ritus agricolarum permittit, a capite vitis emicuerit, et bracchiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in bracchium; ut sic recisa vitis ac revocata intra iugum contineatur.
24.15 Sed in summittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupinacaelum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et facere SAa: de curere c. debent SAacM. maxime SAa. particulorum SAa. ut om. SA: et acM. revocata in SAa, vett. edd.: renovata intra vulgo: renovata sed in c: renovata secundum (in abbr.) M. pro munere supina -SA: primum supina a. a So called from the resemblance of the cross-bars of the trellis, with their four-sided opening, to the square opening of the compluvium in the Roman house roof. Cf. Pliny, N.H. XVII. gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittae sed ungulae similis fiat resectio; nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est; nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme