Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 4

24.11 Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede infra iugum constituite, unde se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectusscite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.
24.12 Quare medio in bracchio commodissime palmae summittentur, melius SAa. adfixerit SA. pedes acM: pedum SA: pendens Ald. constet retunde SA. dilectus SAac: delectus M, et vulgo. se extendunt vulgo: extendunt (se om.) cM, vett. edd.: ostendunt (se om.) SAa. a Rustic dialect for faucaneus.Cf. Palladius, III. 12. 2, Focaneus etiam, qui inter duo bracchia medius nascitur, debet quae nec spem videmiae destituant nec emacient stirpem suam. Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme