Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 4

21.1 Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant incertum est.
21.2 Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit; illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum materiis distenditur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme