Book 4
17.4
Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructumostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur.
17.5
Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat. Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres insaturetur SAa. patiamur acM: patimur SA, edd. possit una SAacM: una possit edd. largum fructum (fructus SA) SAacM: largos fructus edd. perfecta acM, edd. ante Schn. contra SAaM: circa edd. ante Schn. possint SA. materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.