Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 4

17.2 At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii. Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae; hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus in- constringens SAa, vett. edd. illiganda acM, vett. edd.: inligamenda S: inligamenta A: alliganda vulgo. pandantur SAacM, edd. ante Gesn. Sic ex variis scripsi: perticarum Warmington; perticum SA; perticae acM: fortius SAa; firmius cM: operosum est acM; onerosũ est S; oneum sum est A: Perticae iugum firmius faciunt (deest SAacM) minusque operosum vulgo. alia est acM, om. SA: est alia vulgo.
17.3 stauretur annis. Neque enim ea quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque saepe adhibendae; neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti detrahere frondem supervacuam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme