Book 4
11.1
Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident. Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt; qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- frequentius SA. competit edd.: competent (con- SA) SAacM. pampinatione SAa, vett. edd. consuerunt A: consueverunt ac. tangendos vulgo: frangendos SAacM. a Georg. II. 362-370. b Cato, 33. 2. lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.
11.2
Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant,ut totam superficiem amputemus.
11.3
Nam id quidem maxime contrarium est: primum quod cum ad terram decidens, semina, velut intolerabili adfecta vulnere, pleraque intereunt; nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
11.4
Media igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum reddamus, nec rursus in longiorem materiam provocemus; sed adnodato superioris anni pollice, iuxta ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas gemmas relinquemus ex quibus germinet.