Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

2.15 Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusmitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
2.16 Frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo proximo SA: proxime Ald.: proximae Gesn. feracior est edd.: est om. codd. tueantur M: tuentur SAac. rubellanae SAa: rubellane c: rubellianae M, et vulgo. cito SAa. Pinguique SAacM: Pingui edd. gracilibus om. S: gracili et A. et caelum om. SAa. respondent;nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutatur.
2.17 Magis etiam dotibus tres Apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
2.18 Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae; vim dulcis, sed capiti nervisque, venisquenon aptae.Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme