Book 3
21.10
nec pariter vetus atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures omni SAac, edd. ante Gesn. sint calori aptiores coniecit L. A. Post: sincaloriores S: in sicaloriores A: nisi calidiores ac: om. M: sunt calidiores vett. edd.: rigore vitiantur Ald., Gesn., Schn.: num sint caloris avidiores? contristentur SAac, edd. ante Schn.: contristatur Schn.: quia sint contristentur om. M. sic scripsi: ut que quae virescere (ex viresgere corr.) S: ut quae quirescere A: ut que vinescere a: ut que quiescere c: ut quaeque restire M: ut quaeque maturescere Schn.: ut quae maturescere Ald., Gesn. vetus SAacM: vietus Schn. spiniosus SA: spinosus acM. perpetuitati Schn.: per vetustatem vel perpetuitate Ursinus: perpetua tamen SAa: perpetuo tamen c: per potus tamen vulgo. deprehendi potestignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.