Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

15.3 Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare; sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli
15.4 non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus: quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic praecipit: Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas. et paulo post: Iamque reperti Qui saxo super atque ingentis pondere testae Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva. dipondium c: dipundium SA: clipundium a. lavoverint SA: levaverint c, vett. edd. singulis Aac. munire SAaM. ingenti S: repertis (reperti a) qui super atque incentis (vincentis c, in gentis a) Aac. teste urgeret M: testa urgetur S: testa re urgetur A: testa reurgetur ac; deinde et fusos SAac. a Cf. De Arb. 4. 4 and Palladius. III. 10. 2-3. b Georg. II. 348. c Ibid. 350-353.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme