Book 3
13.8
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo palustris obvia sit,sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.
13.9
Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem; sed protinus aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere,