Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

13.4 Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur. Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen Post conseruntur omnes habent Scrobibus vineta sic ponuntur, quae ex lemmate orta Schneider inclusit. autem (aūt A) SAacM, vett. edd.: vitem Ald., Gesn., Schn. scrobum SAac. passim ac, vett. edd. colenti SAcM, et plerique: colendi a, Ursinus, Schn. parte pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt,fodiuntque et exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt.
13.5 Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. Quos cum per definitum vineislocum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme