Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

12.5 Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli: cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.
12.6 Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,velut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus. regionem quam SAacM. repudiantem SAac. aeris quae (que a) SAa. praedicti sunt is (his A) SA. a Georg. II. 298.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme