Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

12.2 evocantur: umorem terrae iusto maiorem putrescere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere: perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque velut conclausa et coartata semina comprimere atque strangulare:
12.3 raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere: gravem terram vix ulla cultura vinci, levem vix ulla sustineri: pinguissimam et laetissimam luxuria, macram ac tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.Nec tamen hoc temperamentum in terra,
12.4 quae vineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram tepore S: tempore Aac. eandemque M, Ursinus, Schn.:eademque SAac, et plerique. exarescere SAacM: exolescere vett. edd. et Schn., qui hanc lectionem defendit. examinati SA: continuato o. contineatur SAa. partem propensius; ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam umidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae contemplationem suam dirigat, qui vineas instituet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme