Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

10.11 Hac lege pecudes ac virgulta progenuit; hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
10.12 Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus.Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit;
10.13 ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si interim cesset a partu.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme