Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

1.10 Caelum porro neque nivale vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurndesiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso est amicior; perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.
2.1 Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; tubicine a. prohibetur aM. nivale Sa, vett. edd.: in valle c: nequẽ vale A: hyemale M: glaciale vulgo. aestivosum A, vett. edd.: estivosum ac. pluvioso SA, vett. edd.: pluvio acM, Ald., Gesn., Schn. per flatum odii colonique A. sic SA, Schn.: ad effusionem acM, et vulgo.
2.2 nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.
2.3 At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme