Book 3
9.5
Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.Nos quoque videri fecunditas SAacM: fecunditas videri vulgo. posset SAac: possent vulgo. sescenas scripsi (cf. III. 3. 2): sexenas M: sexcentenas a, edd.: septenas SAc. plane edd.: palaeae S: paleae (-e ac) AacM. accersita SAacM. Noram om. SAac, vett. edd. quadrigenarum SA: om. c. pari ratione velut Olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae vindemiae spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat; nam quidquid morae est, in exploratione surculi absumitur.
9.6
Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximam numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Silvine,perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata.