Book 3
9.3
Nec incredibilis debet in Amineis haec videri fecunditas.Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessitanotitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas.
9.4
Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram.