Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

6.3 Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut praecoquem aut serae maturitatis fructum adferat. Nam illa volucribus, accidere frequentis SA1. vite c. etiam me dura virgo SA: etiam in dura virga a. aliquis SA. nec totum fructum SA. a similitudine rei acM, et vulgo ante Schn. qua S, Schn.: quae A, et vulgo: que acM. statione SA. acinis SAc. praecoquis SAc: percoquis a.
6.4 haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,quo sol in eandem partem signiferi per eosdemnumeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum caelestium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme