Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

3.8 Nam ut amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo. Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.
3.9 Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum diligenter ratiocinatior SA1: diligenter ratiocinatio Sobel. videre et id SA1: videt et id c. sit licet SAa. septem edd.: octo SAacM, vett. edd. tamen SAacM, vett. edd.: tum vulgo. praecipere c. noningentos ac.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme