Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

1.4 Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus.
1.5 Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siceitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversae quoque naturae semina.
1.6 Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus et macra Schn.: macria (et om.) S: matria (et om.) A: materia ac (et om.) M: terra (et om.) vulgo. utramque edd. ante Schn.: utrumque a: utrunque M: utcumque SAc, Schn. dictum ScM, vett. edd. aptum esse edd.: apud se SAacM. fructum SAac, vett. edd. acinis SA. calli S: galli AacM. vinaceis ac. quoque om. SAac. posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme