Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

2.25 Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.
2.26 Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen amethyston omnes post Beroaldum:amarcion SA: amaricion c: amarition M, vett. edd.: amarciem a. quod et innoxia om. SA. habilis SAaM. helvenace M: hennacae (-e a)SAa: henirace c: Helvenaciae vulgo. marcum SAacM, Schn. in not., Sobel: emarcum cett. Deinde mediocris vineis (SAa) defendit Sobel. canam Sobel: cauam SAac: canaram M: avaram edd: . sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat.
2.27 Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpulaatque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme