Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 3

2.23 putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt.
2.24 Albuelisutilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima; vis ulla ac: visullae SA: Vissule M: Visulae edd. ante Gesn. altitudinem Aac: altitudine M. ab helvo om. a: ab herbo c: ab albo AM. aequalis atque utraque AacM. auferant SA. eae edd.: haec, et deinde commendatur SA: sed et ac: sed et haec M. aldi uelis SA: alius uel his (bis a) ac: alia est his M. in minima ac: in anima A. Pliny, N.H. XIV. 28. ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme