Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

2.13 Iunci et graminis perniciesrepastinatio est, filicis frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur.
2.14 Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
2.15 Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiamCornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae utilitas R aliquot. pernities S, Lundström. felicis SA, Lundström. sic Lundstrōm, praeeunte. Madvig.: convulsae moritur vel moriuntur codd. et edd. vulgo, sed convulsa Schneider, Corrigenda. interemi S1A, Lundström. ruris agricolationem R plerique, vett. edd. colorem om. AR, vett. edd. etiam om. R, edd. ante Schn. prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme