Book 2
19.2
Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis area.
20.1
Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur; 7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.
20.2
Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt,maior pars ad terram defluit; propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, conficiatur SA. et rigetur SA et R aliquot: extricetur Lundstrōm: extringetur R plerique, vett. edd.: aspergatur Ursinus: irrigetur Schoettgen, et maluit Gesn.: extergatur vulgo. prati subiacentem Favonio Lundström, praeeunte Schn. in not.: pratis obiacentem fabonio (b in v mut. S) SA: pratis obiacentem favonio R: potius adiacentium fabalium vulgo. lecta R, et vulgo ante Schn. trituris Ald., Gesn., Schn. ortum R, et vulgo ante Luivdström. demetur SA. incesserint R, edd. ante Lundström. propter om. SA. messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.