Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

16.2 Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliae partes ruris minimeque sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam in faeno.
16.3 Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideraturinfluens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.
16.4 Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet: ille ne collectam diutius contineat minimique vulgo ante Lundström. desideretur SA. suapte (suate A) natur aquis et eligitur (cetera verba om.) SA. a So also Varro, R.R. L 7. 10; Pliny, N.H. XVI II. 29; Isidore, Orig. XV. 3. b Cato.But the passage is lost. aquam, hic ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri.
16.5 At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut quis eam supervenit umor, lente prorepit.Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme