Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

14.4 dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum est, mox ceterorum iumentorumarmentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur.
14.5 Quin etiam satis proficit cineris et favillae,frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore.
14.6 Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere vitis SA. aestiuus tempores A. mandat A. quae diximus caprinum om. SA. ceterum dum in iumentorum SA. proficit Lundström: profuit R, edd. plerique: prodicitur S: prodicit A. cineris usus et favillae Ursinus, Gesn., Schn. et e viis om. R. compitisque Ald.: conpitique S1A: compitibusque R. felicem S1Aa, Lundström. cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme