Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

2.5 ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.
2.6 Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.
2.7 Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter Graec, om., spat, relict. R plerique. cum (R) utique p. i. sint (R aliquot) Ald., Gesn. a Vergil, Georg. II. 204. b Cf. Cato, 9. tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus: λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν.
2.8 Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme