Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

10.35 Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,atque ita mixta paleis succretispecori praebetur. Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior. semen SAR, Lundström: messem R duo dett., et vulgo. adruunt S, Lundström: adfruunt A. inlentescat Ald., Lundström, cum codd. ut videtur. sic Lundström, cum codd. ut videtur: subtritis vulgo. a Cf. Pliny, N.H. XVIII. 139. b Andalusia. Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.
11.1 Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea tempestive runcari et purgari.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme