Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

10.13 tissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve contundant;deinde cum ad alteram partemareaepervenerint,inacervum culmos regerant.
10.14 Nam semina excussa in area iacebunt,superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.
10.15 Lentim modo semediata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduoaut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme