Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

9.5 Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.
9.6 At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim potissimam ducimus.
9.7 Sed est altera, cum cogit necessitas: semestrem vocant agricolae.. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est umida et sine vaporibus, recte committitur, ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere; si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius proveniet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme