Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

8.3 ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset;
8.4 quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac si repositum in horreo non corrumpitur; atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme