Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

6.2 Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, cuius usus agricolis gratissimus; nam ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id porro genus obrui R pauci, et vulgo: adrui codd. plerique, Lundström. dissupari SA, Liundslröm. persequemur edd. ante Lundström. trimenstre S, Lundström. porro om. AR, edd. ante Lundström. a 1 modius = about 1 peck. b One cart-load contained eighty modii; cf. XI. 2. 86 and Palladius, X. 1. 2. c For the wheats, see Note on page 461. est siliginis. Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria,
6.3 supervacuae sunt. Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor: far, quod appellatur Clusinum, candidi oris et nitidi; far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum; semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum.
6.4 Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit, adoreum minus infestatur umore.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme