Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 2

2.21 Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus possunt M, Ald., Gesn., Schn. Sapore Ald., Gesn., Schn. sic om. Gesn., Schn. dignoscemus, si ex Ald., Gesn., Schn. humi M. non tamen nisi AR, vett. edd. a Such a soil test is mentioned also by Vergil (Georg. II. 226-237) and Palladius (loc. cit.). Pliny (loc. cit.) rejects the test as inconclusive. b Cf. I. Praef. 24. c On testing by tasting cf. De Arb. 3. 6; Vergil, Georg. II. 238-247; Palladius, loc. cit. faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae.
2.22 Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme