Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

8.9 Cultam vestitamque familiam magis timere R, edd. ante Gesti. om. SA, et R aliquot. remanere SA, et R pauci: re manere Lundström. instrumenti M, vett. edd., Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 17. 5. b This precept and many of those that follow are repeated nearly word for word in XI. 1. 19-28. utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est,
8.10 quo non sub divo moliri aliquid possit. Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam neglegentia sua committere, ut puniat delinquentes.
8.11 Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut vilicus semper se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequuntur,et ceteri post fatigationem operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme