Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

7.1 His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
7.2 Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus nubilar SA, Lundstrōm: nubilarium R, plerique edd. cohortis R, veil. edd.: chortes SA: chortis Lundstrōm: cortis Ald., Gesn., Schn. cui R, Ald., Gesn., Lundstrōm: cum SA, cett. edd. a Described by Varro, R.R. I. 52. 1; cf. L.L. V. 21. b Cf. Varro, R.R. I. 13. 5, where nubilar (nubilarium) is derived from nubilare (to be cloudy, i.e. to threaten rain). pecuniarum vellignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert; nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rursus in totum remittendum, quoniam " vel optima nomina non apellando fieri mala " faenerator Alfius dixisse verissime fertur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme