Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

4.9 Quod incohatur aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum.Suntquaedam loca, facultatium SA, Lundström. delicatior.quamobrem amoenitate Ald., Gesn., Schn. incohatur AaM: inchoatur S et R plerique, edd. omnes. a Consul in 74 B.C. Enriched by his campaigns against Mithridates, he became famous for his luxury and extravagance. He is said to have introduced the cherry (cerasus) into Italy from Cerasus in Pontus. b A famous jurist, contemporary with Lucullus; cf. Pliny, N.H. XVIII. 32. quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem.
4.10 Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
5.1 Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme