Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

3.13 Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere velle, si colere non possis. flagitiosum R aliquot, et vulgo ante Lundstrōm. sic SA, et R aliquot, Lundstrōm: adhibebitur vel adhibetur alii. poteremur S, Lundstrōm. quoque codd., vett. edd., Lundstrōm: equis quidem vulgo. ac populandos om. SA. sic codd., vett. edd., Lundstrō cuique moderata voluntas vulgo, sed moderata inc. Schn. om. SA.
4.1 Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.
4.2 In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquunturhistoriae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme