Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

3.11 ac plebeia mensura contentus fuit.Mox etiam cum velint Pontedera, Schneider, Lundstrōm: velit SAR, et alii. plebi Schn. retulere SAR. tanta M'. Lundstrōm, praeeunte Madvigio:tanta vel tantam codd. plerique. a Vergil, Georg. II. 412-413. b Cf. Palladius I. 6. 8, Fecundior est culta exiguitas quam magnitudo neglecta. c The first Roman agrarian law, made by Romulus, allotted to every citizen two iugera of land (Varro, R.R. I. 10. 12; cf. Pliny, N.H. XVIII. 7).For the seven iugera, cf. Varro, agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.
3.12 Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas facultasque.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme