Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

3.5 Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum vel prosperae vel adversae valetudinis vitam prorogat? De vicini commodo non est quidem certum, quia non numquam mors aliaeque nobis eum causae diversae mutant. Et ideo quidam respuunt Catenis sententiam; qui tamen multum videntur errare. Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit: οὐδ' ἂν βοῦς ἀπόλοιτ' εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη.
3.6 Quod non solum de bove dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris; adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint. Nisi non om. Schn. quia S, Lundstrōm: qui AR: quem edd. vulgo. nobis eum Lundstrōm: nobiscum SAR, cett. edd. diversae om. SAa: inc. Schn. sed etiam R aliquot, et vulgo: etiam om. SA, Lundstrōm. a Lundström justifies this interpretation of the unanimous reading nec non nihil of the Mss.; cf. " Småplock ur Columellas språk: 22. Tredubbel negation," Eranos, XV. 205. aliter existimamus diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme