Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

pr.4 iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientium arcessat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris.
pr.5 Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque violentia SA, Lundstrōm: intemperantia R, plerique edd. tractaverit R, plerique edd. a Cf. Lucretius, V. 826-827, sed quia finem aliquam pariendi debet habere, destitit ut mulier spatio defessa vetusto. So Pliny (N.H. XVIII. 19-21), who attributes the former plenty to cultivation of the soil by the hands of generals, consuls, tribunes, and senators. vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi: agricolationis neque doctores, qui se profiterentur,
pr.6 neque discipulos cognovi. Cum etiam si praedictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica 3—nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme