Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 1

1.11 Euphyton, Euphorion. Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes,Persis et Theophilus.
1.12 Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae Chaerestaeus Varro, R.R. I. 1. 8. Euphronius Lundstrōm praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis SAR: Euphronis vulgo. Mnasias S, Lundstrōm: manassias A: manasseas R. dadis vel eladis vel cladis R: dandis SA. et Plentiphanes Lundstrōm: Pleutiphanes vulgo: euantiphanes (et om.) SA: alii alia in R. gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,qui carminum quoque potentem fecit.
1.13 Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iuli Hygini, verum tamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur; nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme