Book 1
pr.33
Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.
1.1
Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera;