Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

pr Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit. Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium uulnerum morborumque nouerunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Vt pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet has partes medicinae solas ab is esse temtatas, easque esse uetustissimas. Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant; siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
1 / 34 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme