Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

1 In manu vero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam, inter se conectuntur, cum invicem superior alterius angulus, alterius planities sit: eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
1 Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem vocant, idque super intestina sunt pube transversum ventrem firmat; rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme