Book 8
4
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec, quidquid laesum est, in conspectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ipsa membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur: siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat. Itaque eam commodius est ex toto ab osse diduci. Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit: tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque objectis linamentis, et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos, qui tempora continent, affert: sed ibi quoque nihil tutius fitIb., § 13, fine. In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent. Sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa componuntur: eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os imponere: deinde super id aliquanto latius, quam vulnus est, eodem medicamento illitum linteolum, et praeterea succidam lanam aceto tinctam: tum vulnus deligare, et quotidie resolvere; similiterque curare usque ad diem quintum. A sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere: ceteraque eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit, et febricula aut soluta erit, aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore emolliendum id emplastrum, adjecto cerato ex rosa facto; quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi vim habet. Hac ratione saepe rimae callo quodam implentur; estque ea ossis velut cicatrix: et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebunt, eodem callo glutinantur; estque id aliquanto melius velamentum cerebro, quam caro, quae exciso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur, brevesque somni, et iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit; tum demum ad manum scalprumque veniendum est.