Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

4 Igitur, ubi ea percussa est, protinus requirendum est, num bilem is homo vomuerit; num oculi ejus obcaecati sint; num obmutuerit; num per nares auresve sanguis ei effluxerit; num conciderit; num sine sensu quasi dormiens jacuerit. Haec enim non nisi osse fracto eveniunt: atque, ubi inciderunt, scire licet, necessariam, sed difficilem curationem esse. Si vero etiam torpor accessit; si mens non constat; si nervorum vel resolutio vel distentio sequuta est; verisimile est, etiam cerebri membranam esse violatam: eoque in angusto magis spes est. At si nihil horum sequutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit: et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter; quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est, quam certiore id nota explorare. Ergo, qua plaga est, demitti specillum oportet neque nimis tenue, neque acutum; ne, quum in quosdam naturales sinus incident, opinionem fracti ossis frustra faciat: neque nimis plenum; ne parvulae rimae fallant. Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi laeve et lubricum occurrit, integrum id videri potest: si quid asperi est, utique qua suturae non sint, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse, Hippocrates memoriae prodiditEpid. V. § 27. cf. De vuln. cap. § 12 init. et fine; more scilicet magnorum virorum, et fiduciam magnarum rerum habentium. Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, convenit etiam simplex veri erroris confessio; praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur; ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioquin memoria magni professoris, uti interponeremus, effecit. Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet: sed os aperire tutissimum est. Nam neque utique certa sedes, ut supra posuicap. 1, init., suturarum est; et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse, juxtave aliquid fissum habere. Quin etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium estcf. Hipp. De vuln. cap. § 14, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fideritIb. § 8. Itaque, si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsequutasubsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discissa est, rima reperitur; non incommodum est, partparte altera considerare, num quis locus mollior sit, et tumeat; eumque aperire: siquidem ibi fissum os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus afficit, difficiliusque postea tractatur. Raro, sed aliquando tamen, evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat; isque ibi concretus magnos dolores moveat, oculosque obcaecet. Sed fere contra id dolor est, et, eo loco cute incisa pallidum os reperitur: ideoque id quoque os excidendum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme