Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

21 Genu uero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id uero proximum esse, cum inde opposita patella ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit. —In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera uero manibus simul, dum ossa in diuersas partes * * * conpellentur.
22 Talus in omnes partes prolabitur. Vbi in interiorem partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem conuertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus neruos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diuersa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme