Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

13 13 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte (1.11, 12) proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nervi sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loquis possit, interdum sine voluntate semen emittat; quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme