Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

1 Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur; fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme